E.me Domine,
quattuor abhinc annos, jubente Summo Pontifice Joannes Paulo II, universae Ecclesiae Episcopi invitati sunt ad relationem exhibendam:
- circa modum, quo sacerdotes et christifideles in suis dioecesibus Missale auctoritate Papae Pauli VI promulgatum recipissent, statutis Concilii Vaticani II rite obsequentes;
- circa renisus forte superandos.
Exitus consultationis notus factus est omnibus Episcopis (cf. Notitiae, n. 185, decembris 1981). Eorum responsionibus attentis, fere in totum solutum visu est problema illorum sacerdotum atque christifidelium, qui ritui "Tridentino" nuncupato inhaerentes manserant.
Cum autem problema idem perduret, ipse Summus Pontifex, coetibus istis obsecundare desiderans, Episcopis dioecesanis facultatem concedit utendi Indulto, quo sacerdotes et christifideles, qui in petitione proprio Episcopo exhibenda explicite indicabuntur, Missam celbrare valeant Missale Romanum adhibendo juxta editionem typicam anni 1962, servatis autem normis, quae sequuntur:
Concessio hujusmodi, sollicitudinis aignum qua Pater communis omnes suos prosequitur filios, adhibenda erit sine ullo praejudicio liturgicae instaurationis observandae in vita uniuscujusque Communitatis ecclesialis.
Juvat me vero hac uti oppórtunitat me E.tiae Tuae Rev.mae addictissimum in Domino profitendi.
Ex aedibus Congregationis pro Cultu Divino, die 3 Octobris 1984.
+ A. MAYER, O.S.B. Archiep. tit. Satrianensis, Pro-Praefectus
+ Vergilius Noè, Archiep. tit. Voncariensis, a Secretis
| UNA VOCE | | | Netzmeister | | | | | ©2009 UNA VOCE Deutschland | | |